- PRAEDICATOR
- PRAEDICATORpro Episcopo, non semel apud Avitum Vienn. Ep. 47. et alibi: a praedicando, i. e. contionando, Gall. precher. Concil. Vasense II. can. 2. Si Preslyter, aliquâ infirmitate prohibitus, per se ipsum non potuerit praedicare, sanctorum Patrum homiliae a Diaconibus recitentur. Hinc de S. Caesario Arcelatensi Cyprianus in Vita eius, Docuit praeterea memoriter quandius potuit altâque voce semper in Ecclesia praedicavit. Vide quoque Capitula Caroli M. l. 1. c. 82. 160. Durandum, Ration. l. 4. c. 26. Alios, Hodie in Ecclesia Romana Praedicatorum Ordo, unus est ex sacris eorum ordinibus, institutus a Dominico (unde et Dominicani) de cuius origine et initiis, ita inter alios Guilielmus de Podio Laurentii de Bellis Albigensium, c. 10. Continuatô itaque bienniô et amplius hôc labore, cum accensum ignem per hanc viam exstinguere non valerent benedicti Dei pugiles, attendentes quod res ita altiori consiliô indigeret, de ordinandis perpetuis Praedicatoribus est provisum ----- et hac de causa sub Beato Episcopo D. Fulcone Ordo Praedicatorum principaliter est exorsus, quorum vexillifer Beatus Dominicus peaelationem suscepit pariter et laborem etc. Vide in voce Dominicus, et supra Iacobini. A quo vero Praedicatorum nomen iis potissimum inditum sit, referunt laudati Carolo du Fresne in Glossar. Cantipratanus, de Apibus, l. 1. c. 9. num. 5. Mich. Scotus, Mensae Philos. l. 4. c. 37. et Chronicon Montissereni, p. 137.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.